Sequitur nona visio Danielis, quam cum sequenti quidam dicunt esse unam. Sed Hieronymus, secundum Hebraicam veritatem, tradit esse duas, et utraque scripta est in Daniele Hebraice. Porro utramque vidit Daniel: unam quidem vidit, sed alteram audivit, anno tertio regni Cyri regis Persarum, et in eadem die ejusdem anni in hunc modum: Primo anno Darii, Daniel intelligens imminere septuagesimum annum captivitatis liberandae, oravit Dominum, ut Darius et Cyrus liberarent populum suum. Et data est sententia a Deo de licentia redeundi danda; et hanc egressam a Domino, supra nuntiavit Danieli Gabriel. Et ex tunc Darius disponebat de libertate et licentia danda Hebraeis, sed praeventus morte non implevit. Cyrus autem primo anno regni sui dedit eis eamdem libertatem, quam habebant indigenae, et licentiam redeundi. Ipsi vero quia fere omnes nati erant in Chaldaea, et possessiones ibi habebant, eligebant remanere in terra nativitatis suae. Pauci vero, qui ascendere disponebant in Judaeam, pigri erant et morosi, etiam usque ad tertium annum Cyri. Quod attendens Daniel, vehementius affligebatur dolore quam prius, et orabat Dominum, ut qui prius dederat regibus animum liberandi, daret et populo animum redeundi. Factum est ergo tertio anno regni Cyri, primo mense, prima die mensis, lugebat Daniel trium hebdomadarum diebus, panem desiderabilem non comedit, carnes, et vinum non gustavit, nec usus est unguento pro balneis, more Persarum. Die autem vigesima quarta, dum esset juxta fluvium qui est Tigris, vidit. Et ecce vir vestitus lineis, accinctus zona aurea, cujus facies quasi fulgor, oculi ut lampades, torax corporis quasi chrysolithus, quae deorsum erant brachia, scilicet, femora, tibiae, et pedes quasi aes candens, et sermo ejus quasi vox multitudinis loquentis. Porro viri, qui erant cum eo territi fugerunt, et solus vidit visionem, et corruit in faciem suam. Sed vir ille accessit, et erigens eum, et confortans ait: Noli metuere, Daniel, quia ex die primo mensis, quo posuisti cor tuum, ut te affligeres coram Deo, exaudita sunt verba tua, et egressa est sententia a Deo de reditu populi, et eadem die volui ad te venire, ut nuntiarem tibi: sed princeps regni Persarum restitit mihi viginti diebus, et uno. Cumque tunc egrederer, apparuit princeps Graecorum, veniens, ut adversaretur principi Persarum, et mihi, et aliquantulam feci moram. Sed nunc venio, ut certificem te de reditu populi, et in his nemo est mihi adjutor, nisi Michael princeps vester. Hos duos principes Graecorum et Persarum, dicit Hieronymus, esse angelos malos, qui appositi sunt regnis illis ad exercitium. Laborabat itaque angelus Persarum, ne Hebraei liberarentur a dominio Persarum, tum quia delectabatur afflictionibus eorum, tum ut Persae diutius affligentes eos, gravius peccarent. Laborabat etiam angelus Graecorum, ut Persae et captivitas Hebraeorum cum eis, transirent in dominium Graecorum. Gregorius autem vult eos fuisse angelos bonos, qui satagebant ne tam cito liberarentur Judaei, ut, si quid adhuc erat purgandum in eis, purgaretur, et decoquerentur usque ad unguem. Praeterea addidit vir ille: Nunc revertar, ut praelier adversus principem Persarum; verumtamen prius annuntiabo tibi, quod expressum est in Scriptura veritatis, de quibusdam aliis, quorum geris sollicitudinem. Porro a primo anno Darii, orabat Daniel pro eo, ut staret et roboraretur regnum ejus, et sollicitus erat de successoribus regni Persarum, volens eos scire. De quorum manifestatione sequitur decima visio, in qua primum inducitur Daniel loquens sic: